Psalmi 59
Psalm 59 Latin
1(58-3) libera me ab operariis iniquitatis et a viris sanguinum salva me

2(58-4) quia ecce insidiati sunt animae meae congregantur adversum me fortissimi

3(58-5) absque iniquitate mea et absque peccato meo Domine non egi inique et illi currunt et praeparantur

4(58-6) surge ex adverso pro me et respice et tu Domine Deus exercituum Deus Israhel evigila ut visites omnes gentes non miserearis universis qui operantur iniquitatem semper

5(58-7) revertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem

6(58-8) ecce loquuntur in ore suo gladii in labiis eorum quasi nemo audiat

7(58-9) tu autem Domine deridebis eos subsannabis omnes gentes

8(58-10) fortitudinem meam ad te servabo quoniam tu Deus elevator meus

9(58-11) Dei mei misericordia praeveniet me

10(58-12) Deus ostendit mihi in insidiatoribus meis ne occidas eos ne forte obliviscantur populi mei disperge eos in fortitudine tua et destrue eos protector noster Domine

11(58-13) in peccato oris sui in sermone labiorum suorum et capiantur in superbia sua maledictionem et mendacium narrantes

12(58-14) consume in furore consume ut non subsistant et sciant quoniam Deus dominatur Iacob in finibus terrae semper

13(58-15) et convertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem

14(58-16) ipsi vagabuntur ut comedant et cum saturati non fuerint murmurabunt

15(58-17) ego autem cantabo imperium tuum et laudabo mane misericordiam tuam quoniam factus es fortitudo mea et refugium in die tribulationis meae

16(58-18) tibi cantabo quoniam Deus adiutor meus fortitudo mea Deus misericordia mea

17(59-1) victori pro liliis testimonium humilis et perfecti David ad docendum (59-2) quando pugnavit adversum Syriam Mesopotamiae et adversum Syriam Suba et reversus est Ioab et percussit Edom in valle Salinarum duodecim milia (59-3) Deus proiecisti nos et scidisti iratus convertisti nos

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Psalm 58
Top of Page
Top of Page