1 Chronicles 11 Latin 1congregatus est igitur omnis Israhel ad David in Hebron dicens os tuum sumus et caro tua
2heri quoque et nudius tertius cum adhuc regnaret Saul tu eras qui educebas et introducebas Israhel tibi enim dixit Dominus Deus tuus tu pasces populum meum Israhel et tu eris princeps super eum
3venerunt ergo omnes maiores natu Israhel ad regem in Hebron et iniit David cum eis foedus coram Domino unxeruntque eum regem super Israhel iuxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuhel 4abiit quoque David et omnis Israhel in Hierusalem haec est Iebus ubi erant Iebusei habitatores terrae 5dixeruntque qui habitabant in Iebus ad David non ingredieris huc porro David cepit arcem Sion quae est civitas David 6dixitque omnis qui percusserit Iebuseum in primis erit princeps et dux ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae et factus est princeps 7habitavit autem David in arce et idcirco appellata est civitas David 8aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum Ioab autem reliqua urbis extruxit 9proficiebatque David vadens et crescens et Dominus exercituum erat cum eo 10hii principes virorum fortium David qui adiuverunt eum ut rex fieret super omnem Israhel iuxta verbum Domini quod locutus est ad Israhel 11et iste numerus robustorum David Iesbaam filius Achamoni princeps inter triginta iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice 12et post eum Eleazar filius patrui eius Ahoites qui erat inter tres potentes 13iste fuit cum David in Aphesdommim quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in proelium et erat ager regionis illius plenus hordeo fugeratque populus a facie Philisthinorum 14hic stetit in medio agri et defendit eum cumque percussisset Philistheos dedit Dominus salutem magnam populo suo 15descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram in qua erat David ad speluncam Odollam quando Philisthim fuerant castrametati in valle Raphaim 16porro David erat in praesidio et statio Philisthinorum in Bethleem 17desideravit igitur David et dixit o si quis daret mihi aquam de cisterna Bethleem quae est in porta 18tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat in porta et adtulerunt ad David ut biberet qui noluit sed magis libavit illam Domino 19dicens absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam quia in periculo animarum suarum adtulerunt mihi aquam et ob hanc causam noluit bibere haec fecerunt tres robustissimi 20Abisai quoque frater Ioab ipse erat princeps trium et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos et ipse erat inter tres nominatissimus 21inter tres secundos inclitus et princeps eorum verumtamen usque ad tres primos non pervenerat 22Banaia filius Ioiadae viri robustissimi qui multa opera perpetrarat de Capsehel ipse percussit duos Arihel Moab et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis 23et ipse percussit virum aegyptium cuius statura erat quinque cubitorum et habebat lanceam ut liciatorium texentium descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam quam tenebat manu et interfecit eum hasta sua 24haec fecit Banaia filius Ioiada qui erat inter tres robustos nominatissimus 25inter triginta primus verumtamen ad tres usque non pervenerat posuit autem eum David ad auriculam suam 26porro fortissimi in exercitu Asahel frater Ioab et Eleanan filius patrui eius de Bethleem 27Semmoth Arorites Helles Phallonites 28Iras filius Acces Thecuites Abiezer Anathothites 29Sobbochai Asothites Ilai Ahoites 30Marai Netophathites Heled filius Baana Netophathites 31Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Beniamin Banaia Pharathonites 32Uri de torrente Gaas Abial Arabathites Azmoth Bauramites Eliaba Salabonites 33filii Asom Gezonites Ionathan filius Sega Ararites 34Ahiam filius Sachar Ararites 35Eliphal filius Ur 36Apher Mechurathites Ahia Phellonites 37Asrai Carmelites Noorai filius Azbi 38Iohel frater Nathan Mabar filius Agarai 39Sellec Ammonites Noorai Berothites armiger Ioab filii Sarviae 40Iras Iethreus Gareb Iethreus 41Urias Ettheus Zabad filius Ooli 42Adina filius Seza Rubenites princeps Rubenitarum et cum eo triginta 43Hanan filius Maacha et Iosaphat Mathanites 44Ozias Astharothites Semma et Iaihel filii Hotam Aroerites 45Iedihel filius Samri et Ioha frater eius Thosaites 46Elihel Maumites et Ieribai et Iosaia filii Elnaem et Iethma Moabites 47(11-46) Elihel et Obed et Iasihel de Masobia |