Leviticus 22 Latin 1locutus quoque est Dominus ad Mosen dicens
2loquere ad Aaron et ad filios eius ut caveant ab his quae consecrata sunt filiorum Israhel et non contaminent nomen sanctificatorum mihi quae ipsi offerunt ego Dominus
3dic ad eos et ad posteros eorum omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quae consecrata sunt et quae obtulerunt filii Israhel Domino in quo est inmunditia peribit coram Domino ego sum Dominus
4homo de semine Aaron qui fuerit leprosus aut patiens fluxum seminis non vescetur de his quae sanctificata sunt mihi donec sanetur qui tetigerit inmundum super mortuo et ex quo egreditur semen quasi coitus
5et qui tangit reptile et quodlibet inmundum cuius tactus est sordidus 6inmundus erit usque ad vesperum et non vescetur his quae sanctificata sunt sed cum laverit carnem suam aqua 7et occubuerit sol tunc mundatus vescetur de sanctificatis quia cibus illius est 8morticinum et captum a bestia non comedent nec polluentur in eis ego sum Dominus 9custodient praecepta mea ut non subiaceant peccato et moriantur in sanctuario cum polluerint illud ego Dominus qui sanctifico eos 10omnis alienigena non comedet de sanctificatis inquilinus sacerdotis et mercennarius non vescentur ex eis 11quem autem sacerdos emerit et qui vernaculus domus eius fuerit hii comedent ex eis 12si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit de his quae sanctificata sunt et de primitiis non vescetur 13sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui sicut puella consuerat aletur cibis patris sui omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem 14qui comederit de sanctificatis per ignorantiam addet quintam partem cum eo quod comedit et dabit sacerdoti in sanctuarium 15nec contaminabunt sanctificata filiorum Israhel quae offerunt Domino 16ne forte sustineant iniquitatem delicti sui cum sanctificata comederint ego Dominus qui sanctifico eos 17locutus est Dominus ad Mosen dicens 18loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Israhel dicesque ad eos homo de domo Israhel et de advenis qui habitant apud vos qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel sponte offerens quicquid illud obtulerit in holocaustum Domini 19ut offeratur per vos masculus inmaculatus erit ex bubus et ex ovibus et ex capris 20si maculam habuerit non offeretis neque erit acceptabile 21homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino vel vota solvens vel sponte offerens tam de bubus quam de ovibus inmaculatum offeret ut acceptabile sit omnis macula non erit in eo 22si caecum fuerit si fractum si cicatricem habens si papulas aut scabiem vel inpetiginem non offeretis ea Domino neque adolebitis ex eis super altare Domini 23bovem et ovem aure et cauda amputatis voluntarie offerre potes votum autem ex his solvi non potest 24omne animal quod vel contritis vel tunsis vel sectis ablatisque testiculis est non offeretis Domino et in terra vestra hoc omnino ne faciatis 25de manu alienigenae non offeretis panes Deo vestro et quicquid aliud dare voluerint quia corrupta et maculata sunt omnia non suscipietis ea 26locutusque est Dominus ad Mosen dicens 27bos ovis et capra cum genita fuerint septem diebus erunt sub ubere matris suae die autem octavo et deinceps offerri poterunt Domino 28sive illa bos sive ovis non immolabuntur una die cum fetibus suis 29si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino ut possit esse placabilis 30eodem die comedetis eam non remanebit quicquam in mane alterius diei ego Dominus 31custodite mandata mea et facite ea ego Dominus 32ne polluatis nomen meum sanctum ut sanctificer in medio filiorum Israhel ego Dominus qui sanctifico vos 33et eduxi de terra Aegypti ut essem vobis in Deum ego Dominus |