Psalmi 30
Psalm 30 Latin
1(29-1) psalmus cantici pro dedicatione domus David (29-2) exaltabo te Domine quoniam salvasti me et non delectasti inimicos meos super me

2(29-3) Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me

3(29-4) Domine eduxisti de inferno animam meam vivificasti me ne descenderem in lacum

4(29-5) cantate Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius

5(29-6) quoniam ad momentum est ira eius et vita in repropitiatione eius ad vesperum commorabitur fletus et in matutino laus

6(29-7) ego autem dixi in abundantia mea non commovebor in sempiternum

7(29-8) Domine in voluntate tua posuisti monti meo fortitudinem abscondisti faciem tuam et factus sum conturbatus

8(29-9) ad Dominum clamabo et Dominum deprecabor

9(29-10) quae est utilitas in sanguine meo cum descendero in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam

10(29-11) audi Domine et miserere mei Domine esto adiutor

11(29-12) convertisti planctum meum in chorum mihi solvisti saccum meum et accinxisti me laetitia

12(29-13) ut laudet te gloria et non taceat Domine Deus meus in sempiternum confitebor tibi

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Psalm 29
Top of Page
Top of Page