Psalm 31 Latin 1(30-1) victori canticum David (30-2) in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua salva me 2(30-3) inclina ad me aurem tuam velociter libera me esto mihi in lapidem fortissimum et in domum munitam ut salves me 3(30-4) quia petra mea et munitio mea tu es et propter nomen tuum dux meus eris et enutries me 4(30-5) educes me de rete quod absconderunt mihi quia tu fortitudo mea es 5(30-6) in manu tua commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis 6(30-7) odisti custodientes vanitates frustra ego autem in Domino confisus sum 7(30-8) exultabo et laetabor in misericordia tua quia vidisti adflictionem meam cognovisti tribulationes animae meae 8(30-9) et non conclusisti me in manibus inimici posuisti in latitudine pedes meos 9(30-10) miserere mei Domine quoniam tribulor caligavit in furore oculus meus anima mea et venter meus 10(30-11) quia consumptae sunt in maerore vitae meae et anni mei in gemitu infirmata est in iniquitate fortitudo mea et ossa mea contabuerunt 11(30-12) apud omnes hostes meos factus sum obprobrium et vicinis meis nimis et timor notis meis qui videbant me in plateis fugiebant me 12(30-13) oblivioni traditus sum quasi mortuus a corde factus sum quasi vas perditum 13(30-14) audivi enim obprobrium multorum congregationem in circuitu cum inirent consilium adversum me et ut auferrent animam meam cogitarent 14(30-15) ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu 15(30-16) in manu tua tempora mea libera me de manu inimicorum meorum et persequentium me 16(30-17) ostende faciem tuam super servum tuum salva me in misericordia tua 17(30-18) Domine ne confundar quia invocavi te confundantur impii taceant in inferno 18(30-19) muta fiant labia mendacii quae loquuntur contra iustum vetera in superbia et despectione 19(30-20) quam multa est bonitas tua quam abscondisti timentibus te operatus es sperantibus in te in conspectu filiorum hominum 20(30-21) abscondes eos in protectione vultus tui a duritia viri abscondes eos in umbra a contradictione linguarum 21(30-22) benedictus Dominus qui mirabilem fecit misericordiam suam mihi in civitate munita 22(30-23) ego autem dixi in stupore meo proiectus sum de conspectu oculorum eius ergone audisti vocem deprecationis meae cum clamarem ad te 23(30-24) diligite Dominum omnes sancti eius fideles servat Dominus et retribuet his qui satis operantur superbiam 24(30-25) confortamini et roboretur cor vestrum omnes qui expectatis Dominum |