Psalm 32 Latin 1(31-1) David eruditi beatus cui dimissa est iniquitas et absconditum est peccatum 2(31-2) beatus homo cui non inputabit Dominus iniquitatem nec est in spiritu eius dolus 3(31-3) quia tacui adtrita sunt ossa mea in rugitu meo tota die 4(31-4) die enim et nocte gravatur super me manus tua versatus sum in miseria mea cum exardesceret messis iugiter 5(31-5) peccatum meum notum facio tibi et iniquitatem meam non abscondo dixi confitebor scelus meum Domino et tu dimisisti iniquitatem peccati mei semper 6(31-6) pro hoc orat omnis sanctus ad te tempus inveniens ut cum inundaverint aquae multae ad illum non accedant 7(31-7) tu es protectio mea ab hoste custodies me laus mea salvans circumdabis me semper 8(31-8) doceam te et monstrabo tibi viam per quam ambules cogitabo de te oculo meo 9(31-9) nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellegentia in camo et freno maxillas eorum constringe qui non accedunt ad te 10(31-10) multi dolores impii confidentem autem in Domino misericordia circumdabit 11(31-11) laetamini in Domino et exultate iusti et laudate omnes recti corde |