Psalm 33 Latin 1(32-1) laudate iusti Dominum rectos decet laudatio 2(32-2) confitemini Domino in cithara in psalterio decacordo cantate ei 3(32-3) cantate ei canticum novum diligenter psallite in iubilo 4(32-4) quia rectum est verbum Domini et omne opus eius in fide 5(32-5) diligit iustitiam et iudicium misericordia Domini plena est terra 6(32-6) verbo Domini caeli facti sunt et spiritu oris eius omnis ornatus eorum 7(32-7) congregans quasi in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos 8(32-8) timeat Dominum omnis terra ipsum formident universi habitatores orbis 9(32-9) quia ipse mandavit et factus est ipso praecipiente stetit 10(32-10) Dominus dissolvit consilium gentium irritas fecit cogitationes populorum 11(32-11) consilium Domini in aeternum stabit cogitationes cordis eius in generatione et generatione 12(32-12) beata gens cuius Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi 13(32-13) de caelo respexit Dominus vidit omnes filios Adam 14(32-14) de firmissimo solio suo prospexit ad universos habitatores terrae 15(32-15) fingens pariter cor eorum intellegens omnia opera eorum 16(32-16) non salvatur rex in multitudine exercitus nec fortis liberabitur in multiplicatione virtutis 17(32-17) fallax equus ad salutem et in multitudine roboris sui non salvabit 18(32-18) ecce oculus Domini super timentes eum et expectantes misericordiam eius 19(32-19) ut eruat de morte animam eorum et vivificet eos in fame 20(32-20) anima nostra expectavit Dominum auxilium nostrum et clipeus noster est 21(32-21) in ipso enim laetabitur cor nostrum quia in nomine sancto eius speravimus 22(32-22) sit misericordia tua Domine super nos sicut expectavimus te |