Psalm 5 Latin 1victori pro hereditatibus canticum David (5-2) verba mea audi Domine intellege murmur meum 2(5-3) rex meus et Deus meus 3(5-4) quia te deprecor Domine mane audies vocem meam 4(5-5) mane praeparabor ad te et contemplabor quoniam non es deus volens iniquitatem tu 5(5-6) nec habitabit iuxta te malignus non stabunt iniqui in conspectu oculorum tuorum 6(5-7) odisti omnes operantes iniquitatem perdes loquentes mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus 7(5-8) ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo in templo sancto tuo in timore tuo 8(5-9) Domine deduc me in iustitia tua propter insidiatores meos dirige ante faciem meam viam tuam 9(5-10) non est enim in ore eorum rectum interiora eorum insidiae 10(5-11) sepulchrum patens guttur eorum linguam suam levificant condemna eos Deus decidant a consiliis suis iuxta multitudinem scelerum eorum expelle eos quoniam provocaverunt te 11(5-12) et laetentur omnes qui sperant in te in perpetuum laudabunt et proteges eos et laetabuntur in te qui diligunt nomen tuum 12(5-13) quia tu benedices iusto Domine ut scuto placabilitatis coronabis eum |