Psalm 56 Latin 1(55-1) victori pro columba muta eo quod procul abierit David humilis et simplex quando tenuerunt eum Palestini in Geth (55-2) miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die pugnans tribulavit me 2(55-3) conculcaverunt me insidiatores mei tota die multi enim qui pugnant contra me Altissime 3(55-4) quacumque die territus fuero ego in te confidam 4(55-5) in Deo laudavi verbum in Deo speravi non timebo quid faciat caro mihi 5(55-6) tota die sermonibus me adfligebant contra me omnes cogitationes eorum in malum 6(55-7) congregabuntur abscondite plantas meas observabunt expectantes animam meam 7(55-8) quia nullus est salvus in eis in furore populos detrahet Deus 8(55-9) secretiora mea numerasti pone lacrimam meam in conspectu tuo sed non in narratione tua 9(55-10) tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero hoc scio quia Deus meus es 10(55-11) in Deo laudabo verbum in Domino praedicabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat homo mihi 11(55-12) in me sunt Deus vota tua reddam gratiarum actiones tibi 12(55-13) quia liberasti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut ambulem coram Deo in luce viventium 13(56-1) pro victoria ut non disperdas David humilem et simplicem quando fugit a facie Saul in spelunca (56-2) miserere mei Deus miserere mei quoniam in te sperat anima mea in umbra alarum tuarum sperabo donec transeant insidiae |