Canticum Canticorum 8
Song of Solomon 8 Latin
1quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae ut inveniam te foris et deosculer et iam me nemo despiciat

2adprehendam te et ducam in domum matris meae ibi me docebis et dabo tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum

3leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me

4adiuro vos filiae Hierusalem ne suscitetis et evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit

5quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens et nixa super dilectum suum sub arbore malo suscitavi te ibi corrupta est mater tua ibi violata est genetrix tua

6pone me ut signaculum super cor tuum ut signaculum super brachium tuum quia fortis est ut mors dilectio dura sicut inferus aemulatio lampades eius lampades ignis atque flammarum

7aquae multae non poterunt extinguere caritatem nec flumina obruent illam si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione quasi nihil despicient eum

8soror nostra parva et ubera non habet quid faciemus sorori nostrae in die quando adloquenda est

9si murus est aedificemus super eum propugnacula argentea si ostium est conpingamus illud tabulis cedrinis

10ego murus et ubera mea sicut turris ex quo facta sum coram eo quasi pacem repperiens

11vinea fuit Pacifico in ea quae habet populos tradidit eam custodibus vir adfert pro fructu eius mille argenteos

12vinea mea coram me est mille tui Pacifice et ducenti his qui custodiunt fructus eius

13quae habitas in hortis amici auscultant fac me audire vocem tuam

14fuge dilecte mi et adsimilare capreae hinuloque cervorum super montes aromatum

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Song of Solomon 7
Top of Page
Top of Page