Ad Titum 2
Titus 2 Latin
1tu autem loquere quae decet sanam doctrinam 2senes ut sobrii sint pudici prudentes sani fide dilectione patientia

3anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes 4ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament filios diligant 5prudentes castas domus curam habentes benignas subditas suis viris ut non blasphemetur verbum Dei

6iuvenes similiter hortare ut sobrii sint 7in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatem 8verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobis

9servos dominis suis subditos esse in omnibus placentes non contradicentes 10non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus

11apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus 12erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo 13expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi 14qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum

15haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio nemo te contemnat

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Titus 1
Top of Page
Top of Page