Ad Corinthios II 6
2 Corinthians 6 Latin
1adiuvantes autem et exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis

2ait enim tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvavi te ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis

3nemini dantes ullam offensionem ut non vituperetur ministerium 4sed in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut Dei ministros in multa patientia in tribulationibus in necessitatibus in angustiis 5in plagis in carceribus in seditionibus in laboribus in vigiliis in ieiuniis 6in castitate in scientia in longanimitate in suavitate in Spiritu Sancto in caritate non ficta 7in verbo veritatis in virtute Dei per arma iustitiae a dextris et sinistris 8per gloriam et ignobilitatem per infamiam et bonam famam ut seductores et veraces sicut qui ignoti et cogniti 9quasi morientes et ecce vivimus ut castigati et non mortificati 10quasi tristes semper autem gaudentes sicut egentes multos autem locupletantes tamquam nihil habentes et omnia possidentes

11os nostrum patet ad vos o Corinthii cor nostrum dilatatum est 12non angustiamini in nobis angustiamini autem in visceribus vestris 13eandem autem habentes remunerationem tamquam filiis dico dilatamini et vos

14nolite iugum ducere cum infidelibus quae enim participatio iustitiae cum iniquitate aut quae societas luci ad tenebras 15quae autem conventio Christi ad Belial aut quae pars fideli cum infidele

16qui autem consensus templo Dei cum idolis vos enim estis templum Dei vivi sicut dicit Deus quoniam inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus et ipsi erunt mihi populus

17propter quod exite de medio eorum et separamini dicit Dominus et inmundum ne tetigeritis

18et ego recipiam vos et ero vobis in patrem et vos eritis mihi in filios et filias dicit Dominus omnipotens

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
2 Corinthians 5
Top of Page
Top of Page