Genesis 50
Genesis 50 Latin
1quod cernens Ioseph ruit super faciem patris flens et deosculans eum 2praecepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem 3quibus iussa explentibus transierunt quadraginta dies iste quippe mos erat cadaverum conditorum flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus

4et expleto planctus tempore locutus est Ioseph ad familiam Pharaonis si inveni gratiam in conspectu vestro loquimini in auribus Pharaonis 5eo quod pater meus adiuraverit me dicens en morior in sepulchro meo quod fodi mihi in terra Chanaan sepelies me ascendam igitur et sepeliam patrem meum ac revertar 6dixitque ei Pharao ascende et sepeli patrem tuum sicut adiuratus es

7quo ascendente ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis cunctique maiores natu terrae Aegypti 8domus Ioseph cum fratribus suis absque parvulis et gregibus atque armentis quae dereliquerant in terra Gessen 9habuit quoque in comitatu currus et equites et facta est turba non modica 10veneruntque ad aream Atad quae sita est trans Iordanem ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies 11quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan dixerunt planctus magnus est iste Aegyptiis et idcirco appellaverunt nomen loci illius Planctus Aegypti

12fecerunt ergo filii Iacob sicut praeceperat eis 13et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt in spelunca duplici quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hettheo contra faciem Mambre 14reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et omni comitatu sepulto patre

15quo mortuo timentes fratres eius et mutuo conloquentes ne forte memor sit iniuriae quam passus est et reddat nobis malum omne quod fecimus 16mandaverunt ei pater tuus praecepit nobis antequam moreretur 17ut haec tibi verbis illius diceremus obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae quam exercuerunt in te nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc quibus auditis flevit Ioseph 18veneruntque ad eum fratres sui et proni in terram dixerunt servi tui sumus 19quibus ille respondit nolite timere num Dei possumus rennuere voluntatem 20vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum ut exaltaret me sicut inpraesentiarum cernitis et salvos faceret multos populos 21nolite metuere ego pascam vos et parvulos vestros consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus

22et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui vixitque centum decem annis 23(50-22) et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Ioseph 24(50-23) quibus transactis locutus est fratribus suis post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere faciet de terra ista ad terram quam iuravit Abraham Isaac et Iacob 25(50-24) cumque adiurasset eos atque dixisset Deus visitabit vos asportate vobiscum ossa mea de loco isto 26(50-25) mortuus est expletis centum decem vitae suae annis et conditus aromatibus repositus est in loculo in Aegypto

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Genesis 49
Top of Page
Top of Page