Psalm 141 Latin 1(139-14) attamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo 2(140-1) canticum David Domine clamavi ad te festina mihi exaudi vocem meam clamantis ad te 3(140-2) dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum 4(140-3) pone Domine custodem ori meo serva paupertatem labiorum meorum 5(140-4) ne declines cor meum in verbum malum volvere cogitationes impias cum viris operantibus iniquitatem neque comedere in deliciis eorum 6(140-5) corripiat me iustus in misericordia et arguat me oleum amaritudinis non inpinguet caput meum quia adhuc et oratio mea pro malitiis eorum 7(140-6) sublati sunt iuxta petram iudices eorum et audient verba mea quoniam decora sunt 8(140-7) sicut agricola cum scindit terram sic dissipata sunt ossa nostra in ore inferi 9(140-8) quia ad te Domine Deus oculi mei in te speravi ne evacues animam meam 10(140-9) custodi me de manibus laquei quod posuerunt mihi et de offendiculis operantium iniquitatem |