Psalmi 140
Psalm 140 Latin
1(139-1) pro victoria canticum David

2(139-2) erue me Domine ab homine malo a viris iniquis serva me

3(139-3) qui cogitaverunt malitias in corde tota die versati sunt in proeliis

4(139-4) exacuerunt linguam suam quasi serpens venenum aspidis sub labiis eorum semper

5(139-5) custodi me Domine de manu impii a viro iniquitatum serva me qui cogitaverunt subplantare gressus meos

6(139-6) absconderunt superbi laqueum mihi et funibus extenderunt rete iuxta semitam offendiculum posuerunt mihi semper

7(139-7) dixi Domino Deus meus tu audi Domine vocem deprecationis meae

8(139-8) Domine Deus fortitudo salutis meae protexisti caput meum in die belli

9(139-9) ne des Domine desideria impii scelera eius ne effundantur et eleventur semper

10(139-10) amaritudo convivarum meorum labor labiorum eorum operiat eos

11(139-11) cadent super eos carbones ignis deicies eos in foveas ut non consurgant

12(139-12) vir linguosus non dirigetur in terra virum iniquum mala capient in interitu

13(139-13) scio quod faciet Dominus causam inopis iudicia pauperum

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Psalm 139
Top of Page
Top of Page