Psalmi 26
Psalm 26 Latin
1(25-1) David iudica me Deus quoniam ego in simplicitate mea ambulavi et in Domino confidens non deficiam

2(25-2) proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum

3(25-3) quia misericordia tua in conspectu oculorum meorum est et ambulabo in veritate tua

4(25-4) non sedi cum viris vanitatis et cum superbis non ingrediar

5(25-5) odivi ecclesiam pessimorum et cum iniquis non sedebo

6(25-6) lavabo in innocentia manus meas et circuibo altare tuum Domine

7(25-7) ut clara voce praedicem laudem et narrem omnia mirabilia tua

8(25-8) Domine dilexi habitaculum domus tuae et locum tabernaculi gloriae tuae

9(25-9) ne auferas cum peccatoribus animam meam cum viris sanguinum vitam meam

10(25-10) in quorum manibus scelus est et dextera eorum repleta est muneribus

11(25-11) ego autem in simplicitate mea gradiar redime me et miserere mei

12(25-12) pes meus stetit in recto in ecclesiis benedicam Domino

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Psalm 25
Top of Page
Top of Page