Psalm 25 Latin 1(24-1) David ad te Domine animam meam levabo 2(24-2) Deus meus in te confisus sum ne confundar 3(24-3) ne laetentur inimici mei sed et universi qui sperant in te non confundantur 4(24-4) confundantur qui iniqua gerunt frustra vias tuas Domine ostende mihi semitas tuas doce me 5(24-5) deduc me in veritate tua et doce me quia tu Deus salvator meus te expectavi tota die 6(24-6) recordare miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia ex sempiterno sunt 7(24-7) peccatorum adulescentiae meae et scelerum meorum ne memineris secundum misericordiam tuam recordare mei propter bonitatem tuam Domine 8(24-8) bonus et rectus Dominus propterea docebit peccatores in via 9(24-9) deducet mansuetos in iudicio et docebit modestos viam suam 10(24-10) omnes semitae Domini misericordia et veritas his qui custodiunt pactum eius et testificationem eius 11(24-11) propter nomen tuum propitiare iniquitati meae quoniam grandis est 12(24-12) quis est iste vir timens Dominum quem docebit in via quam elegerit 13(24-13) anima eius in bono commorabitur et semen eius hereditabit terram 14(24-14) secretum Domini timentibus eum et pactum suum ostendet eis 15(24-15) oculi mei semper ad Dominum quia ipse educet de rete pedes meos 16(24-16) respice in me et miserere mei quoniam solus et pauper sum ego 17(24-17) tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de angustiis meis educ me 18(24-18) vide adflictionem meam et laborem meum et porta omnia peccata mea 19(24-19) vide inimicos meos quia multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me 20(24-20) custodi animam meam et libera me non confundar quia speravi in te 21(24-21) simplicitas et aequitas servabunt me quia expectavi te 22(24-22) redime Deus Israhelem ex omnibus angustiis suis |