Psalm 27 Latin 1(26-1) David Dominus lux mea et salutare meum quem timebo Dominus fortitudo vitae meae quem formidabo 2(26-2) cum adpropinquarent mihi maligni ut comederent carnem meam hostes mei et inimici mei ipsi inpigerunt et ceciderunt 3(26-3) si steterint adversus me castra non timebit cor meum si surrexerit contra me bellum in hoc ego confidam 4(26-4) unum petivi a Domino hoc requiram ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae ut videam pulchritudinem Domini et adtendam templum eius 5(26-5) abscondet enim me in umbra sua in die pessima abscondet me in secreto tabernaculi sui 6(26-6) in petra exaltabit me nunc quoque exaltabit caput meum super inimicos meos qui sunt in circuitu meo et immolabo in tabernaculo eius hostias iubili cantabo et psallam Domino 7(26-7) audi Domine vocem meam invocantis miserere mei et exaudi me 8(26-8) tibi dixit cor meum quaesivit vultus meus faciem tuam Domine et requiram 9(26-9) ne abscondas faciem tuam a me ne declines in furore tuo a servo tuo auxilium meum fuisti ne derelinquas me et ne dimittas me Deus salvator meus 10(26-10) pater enim meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem collegit me 11(26-11) ostende mihi Domine viam tuam et deduc me in semita recta propter insidiatores meos 12(26-12) ne tradas me Domine animae tribulantium me quoniam surrexerunt contra me testes falsi et apertum mendacium 13(26-13) ego autem credo quod videam bona Domini in terra viventium 14(26-14) expecta Dominum confortare et roboretur cor tuum et sustine Dominum |