Psalmi 75
Psalm 75 Latin
1(74-4) dissolvetur terra cum omnibus habitatoribus suis ego adpendi columnas eius semper

2(74-5) dixi inique agentibus nolite inique agere et impiis nolite exaltare cornu

3(74-6) nolite exaltare in excelsum cornu vestrum loquentes in cervice veteri

4(74-7) quia nec ab oriente neque ab occidente neque a solitudine montium

5(74-8) sed Deus iudex hunc humiliabit et hunc exaltabit

6(74-9) quia calix in manu Domini est et vino meraco usque ad plenum mixtus et propinabit ex eo verumtamen feces eius epotabunt bibentes omnes impii terrae

7(74-10) ego autem adnuntiabo in sempiternum cantabo Deo Iacob

8(74-11) et omnia cornua impiorum confringam exaltabuntur cornua iusti

9(75-1) victori in psalmis canticum Asaph carminis (75-2) cognoscetur in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius

10(75-3) et erit in Salem tabernaculum eius et habitatio eius in Sion

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Psalm 74
Top of Page
Top of Page