Psalm 74 Latin 1(73-3) sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem omnia mala egit inimicus in sanctuario 2(73-4) fremuerunt hostes tui in medio pacti tui posuerunt signa sua in tropeum 3(73-5) manifesta in introitu desuper in saltu lignorum secures 4(73-6) et nunc scalpturas eius pariter bipinne et dolatoriis deraserunt 5(73-7) miserunt ignem in sanctuarium tuum in terram contaminaverunt habitaculum nominis tui 6(73-8) dixerunt in cordibus suis posteri eorum simul incenderunt omnes sollemnitates Dei in terra 7(73-9) signa nostra non vidimus non est ultra propheta et non est nobiscum qui sciat usquequo 8(73-10) usquequo Deus exprobrabit adversarius blasphemabit inimicus nomen tuum in finem 9(73-11) quare convertis manum tuam et dexteram tuam ad medium sinum tuum consume 10(73-12) Deus autem rex meus ab initio operatur salutes in medio terrae 11(73-13) tu dissipasti in fortitudine tua mare contrivisti capita draconum in aquis 12(73-14) tu confregisti capita Leviathan dedisti eum in escam populo Aethiopum 13(73-15) tu disrupisti fontem et torrentem tu exsiccasti flumina fortia 14(73-16) tua est dies et tua est nox tu ordinasti luminaria et solem 15(73-17) tu statuisti omnes terminos terrae aestatem et hiemem tu plasmasti 16(73-18) memento huius inimicus exprobravit Domino et populus insipiens blasphemavit nomen tuum 17(73-19) ne tradas bestiis animam eruditam lege tua vitae pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum 18(73-20) respice ad pactum quia repletae sunt tenebris terrae habitationes iniquae subrutae 19(73-21) ne revertatur confractus et confusus egenus et pauper laudabunt nomen tuum 20(73-22) surge Deus iudica causam tuam memento obprobrii tui ab insipiente tota die 21(73-23) ne obliviscaris vocis hostium tuorum sonitus adversariorum tuorum ascendit iugiter 22(74-1) victori ut non disperdas psalmus Asaph cantici (74-2) confitebimur tibi Deus confitebimur et iuxta nomen tuum narrabunt mirabilia tua 23(74-3) cum accepero tempus ego iustitias iudicabo |