Psalm 73 Latin 1(72-3) quia aemulatus sum contra iniquos pacem impiorum videns 2(72-4) quod non recogitaverint de morte sua et firma sint vestibula eorum 3(72-5) in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur 4(72-6) ideo nutriti sunt ad superbiam circumdederunt iniquitatem sibi 5(72-7) processerunt a pinguidine oculi eorum transierunt cogitationes cordis 6(72-8) inriserunt et locuti sunt in malitia calumniam de excelso loquentes 7(72-9) posuerunt in caelo os suum et lingua eorum deambulavit in terra 8(72-10) propterea convertetur populus eius hic et quis plenus invenietur in eis 9(72-11) et dixerunt quomodo novit Deus et si est scientia in Excelso 10(72-12) ecce isti impii et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias 11(72-13) ergone frustra mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas 12(72-14) et fui flagellatus tota die et increpatio mea in matutinis 13(72-15) dixi si narravero sic ecce generationem filiorum tuorum reliqui 14(72-16) et cogitavi ut intellegerem istud labor est in oculis meis 15(72-17) donec veniam ad sanctuaria Dei intellegam in novissimo eorum 16(72-18) verumtamen in lubrico posuisti eos deiecisti eos ad interitum 17(72-19) quomodo vastati sunt subito defecerunt consumpti sunt quasi non sint 18(72-20) quasi somnium evigilantis Domine in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges 19(72-21) quia contractum est cor meum et lumbi mei velut ignis fumigans 20(72-22) et ego insipiens et nescius 21(72-23) quasi iumentum factus sum apud te et eram semper tecum 22(72-24) et tenebas manum dexteram meam in consilium tuum deduces me et postea in gloria suscipies me 23(72-25) quid mihi est in caelo et tecum nolui in terra 24(72-26) consumpta est caro mea et cor meum robur cordis mei et pars mea Deus in aeternum 25(72-27) quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem fornicantem a te 26(72-28) mihi autem adpropinquare Deo bonum est posui in Domino Deo spem meam ut narrem omnes adnuntiationes tuas 27(73-1) eruditionis Asaph ut quid Deus reppulisti in finem fumavit furor tuus in gregem pascuae tuae 28(73-2) recordare congregationis tuae quam possedisti ab initio et redemisti virgam hereditatis tuae montis Sion in quo habitasti |