Psalmi 72
Psalm 72 Latin
1(71-3) adsument montes pacem populo et colles iustitiam

2(71-4) iudicabit pauperes populi salvabit filios pauperis et confringet calumniatorem

3(71-5) et timebunt te quamdiu erit sol et ultra lunam in generatione generationum

4(71-6) descendet ut pluvia super vellus ut stillae inrorantes terram

5(71-7) germinabit in diebus eius iustitia et multitudo pacis donec non sit luna

6(71-8) et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos terrae

7(71-9) ante eum procident Aethiopes et inimici eius pulverem lingent

8(71-10) reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabiae et Saba tributum conferent

9(71-11) et adorabunt eum omnes reges universae nationes servient ei

10(71-12) quia eruet pauperem a potente et inopem cui non est adiutor

11(71-13) parcet inopi et pauperi et animas pauperum salvabit

12(71-14) ab usura et iniquitate redimet animam eorum et pretiosus erit sanguis eorum coram oculis eius

13(71-15) et vivet et dabitur ei de auro Saba et orabunt de eo iugiter tota die benedicent ei

14(71-16) erit memorabile triticum in terra in capite montium elevabitur sicut Libani fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae

15(71-17) erit nomen eius in aeternum ultra solem perseverabit nomen eius et benedicentur in eo omnes gentes et beatificabunt eum

16(71-18) benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus

17(71-19) et benedictum nomen gloriae eius in sempiternum et implebitur gloria eius universa terra amen amen

18(71-20) conpletae sunt orationes David filii Iesse

19(72-1) canticum Asaph attamen bonus est Israhel Deus his qui mundo sunt corde

20(72-2) mei autem paene vacillaverunt pedes paene effusi sunt gressus mei

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Psalm 71
Top of Page
Top of Page