Psalm 76 Latin 1(75-4) ibi confringet volatilia arcus scutum et gladium et bellum semper 2(75-5) lumen tu es Magnifice a montibus captivitatis 3(75-6) spoliati sunt superbi corde dormitaverunt somnum suum et non invenerunt omnes viri exercitus manus suas 4(75-7) ab increpatione tua Deus Iacob consopitus est et currus et equus 5(75-8) tu terribilis es et quis stabit adversum te ex tunc ira tua 6(75-9) de caelo adnuntiabis iudicium terra timens tacebit 7(75-10) cum surrexerit ad iudicandum Deus ut salvos faciat omnes mites terrae semper 8(75-11) quia ira hominis confitebitur tibi reliquiis irae accingeris 9(75-12) vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius sunt offerent dona terribili 10(75-13) auferenti spiritum ducum terribili regibus terrae 11(76-1) victori per Idithun psalmus Asaph (76-2) voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum et exaudivit me 12(76-3) in die tribulationis meae Dominum requisivi manus mea nocte extenditur et non quiescit noluit consolari anima mea |