Psalmi 95
Psalm 95 Latin
1(94-1) venite laudemus Dominum iubilemus petrae Iesu nostro

2(94-2) praeoccupemus vultum eius in actione gratiarum in canticis iubilemus ei

3(94-3) quoniam fortis et magnus Dominus et rex magnus super omnes deos

4(94-4) in cuius manu fundamenta terrae et excelsa montium ipsius sunt

5(94-5) cuius est mare ipse enim fecit illud et siccam manus eius plasmaverunt

6(94-6) venite adoremus et curvemur flectamus genua ante faciem Domini factoris nostri

7(94-7) quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et grex manus eius

8(94-8) hodie si vocem eius audieritis nolite indurare corda vestra

9(94-9) sicut in contradictione sicut in die temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opus meum

10(94-10) quadraginta annis displicuit mihi generatio illa et dixi populus errans corde est

11(94-11) et non cognoscens vias meas et iuravi in furore meo ut non introirent in requiem meam

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Psalm 94
Top of Page
Top of Page