Psalm 94 Latin 1(93-1) Deus ultionum Domine Deus ultionum ostendere 2(93-2) elevare qui iudicas terram redde vicissitudinem superbis 3(93-3) usquequo impii Domine usquequo impii exultabunt 4(93-4) fluent loquentes antiquum garrient omnes qui operantur iniquitatem 5(93-5) populum tuum Domine conterent et hereditatem tuam adfligent 6(93-6) viduam et advenam interficient et pupillos occident 7(93-7) et dixerunt non videbit Dominus et non intelleget Deus Iacob 8(93-8) intellegite stulti in populo et insipientes aliquando discite 9(93-9) qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non videbit 10(93-10) qui erudit gentes non arguet qui docet hominem scientiam 11(93-11) Dominus novit cogitationes hominum quia vanae sunt 12(93-12) beatus vir quem erudieris Domine et de lege tua docueris eum 13(93-13) ut quiescat a diebus adflictionis donec fodiatur impio interitus 14(93-14) non enim derelinquet Dominus populum suum et hereditatem suam non deseret 15(93-15) quoniam ad iustitiam revertetur iudicium et sequentur illud omnes recti corde 16(93-16) quis stabit pro me adversum malos quis stabit pro me adversum operarios iniquitatis 17(93-17) nisi quia Dominus auxiliator meus paulo minus habitasset in inferno anima mea 18(93-18) si dicebam commotus est pes meus misericordia tua Domine sustentabat me 19(93-19) in multitudine cogitationum mearum quae sunt in me intrinsecus consolationes tuae delectabunt animam meam 20(93-20) numquid particeps erit tui thronus insidiarum fingens laborem in praecepto 21(93-21) copulabuntur adversus animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt 22(93-22) erit autem Dominus mihi in refugium et Deus meus quasi petra spei meae 23(93-23) et restitues super eos iniquitatem suam et in malitia sua perdes eos perdet eos Dominus Deus noster |