Galatians 6 Latin 1fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te ipsum ne et tu tempteris
2alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi
3nam si quis existimat se aliquid esse cum sit nihil ipse se seducit
4opus autem suum probet unusquisque et sic in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero
5unusquisque enim onus suum portabit 6communicet autem is qui catecizatur verbum ei qui se catecizat in omnibus bonis 7nolite errare Deus non inridetur 8quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam 9bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes 10ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei 11videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu 12quicumque volunt placere in carne hii cogunt vos circumcidi tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur 13neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi ut in carne vestra glorientur 14mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo 15in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed nova creatura 16et quicumque hanc regulam secuti fuerint pax super illos et misericordia et super Israhel Dei 17de cetero nemo mihi molestus sit ego enim stigmata Iesu in corpore meo porto 18gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro fratres amen |