Job 35
Job 35 Latin
1igitur Heliu haec rursum locutus est

2numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres iustior Deo sum

3dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccavero

4itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum

5suspice caelum et intuere et contemplare aethera quod altior te sit

6si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae quid facies contra eum

7porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet

8homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit iustitia tua

9propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorum

10et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in nocte

11qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos

12ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorum

13non ergo frustra audiet Deus et Omnipotens singulorum causas intuebitur

14etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et expecta eum

15nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus valde

16ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Job 34
Top of Page
Top of Page