Psalm 21 Latin 1(20-1) victori canticum David (20-2) Domine in fortitudine tua laetabitur rex et in salutari tuo exultabit vehementer 2(20-3) desiderium cordis eius dedisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum semper 3(20-4) quoniam praevenies eum benedictionibus bonitatis pones in capite eius coronam de lapide pretioso 4(20-5) vitam petivit te et dedisti ei longitudinem dierum in saeculum et in aeternum 5(20-6) magna gloria eius in salutari tuo gloriam et decorem pones super eum 6(20-7) pones enim eum benedictionem sempiternam et hilarabis eum laetitia apud vultum tuum 7(20-8) quia rex confidet in Domino et in misericordia Excelsi non decipietur 8(20-9) inveniet manus tua omnes inimicos tuos dextera tua inveniet odientes te 9(20-10) pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in furore suo praecipitabit eos et devorabit eos ignis 10(20-11) fructum eorum de terra perdes et semen eorum de filiis hominum 11(20-12) quoniam inclinaverunt super te malum cogitaverunt scelus quod non potuerunt 12(20-13) quia pones eos umerum funes tuos firmabis contra facies eorum 13(20-14) exaltare Domine in fortitudine tua cantabimus et psallemus fortitudines tuas |