Psalm 22 Latin 1(21-1) victori pro cervo matutino canticum (21-2) Deus Deus meus quare dereliquisti me longe a salute mea verba rugitus mei 2(21-3) Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte nec est silentium mihi 3(21-4) et tu sancte habitator Laus Israhel 4(21-5) in te confisi sunt patres nostri confisi sunt et salvasti eos 5(21-6) ad te clamaverunt et salvati sunt in te confisi sunt et non sunt confusi 6(21-7) ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et dispectio plebis 7(21-8) omnes videntes me subsannant me dimittunt labium movent caput 8(21-9) confugit ad Dominum salvet eum liberet eum quoniam vult eum 9(21-10) tu autem propugnator meus ex utero fiducia mea ab uberibus matris meae 10(21-11) in te proiectus sum ex vulva de ventre matris meae Deus meus es tu 11(21-12) ne longe fias a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est adiutor 12(21-13) circumdederunt me vituli multi tauri pingues vallaverunt me 13(21-14) aperuerunt super me os suum quasi leo capiens et rugiens 14(21-15) sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei 15(21-16) aruit velut testa fortitudo mea et lingua mea adhesit palato meo et in pulverem mortis detraxisti me 16(21-17) circumdederunt me venatores concilium pessimorum vallavit me vinxerunt manus meas et pedes meos 17(21-18) numeravi omnia ossa mea quae ipsi respicientes viderunt in me 18(21-19) diviserunt vestimenta mea sibi et super vestimentum meum miserunt sortem 19(21-20) tu autem Domine ne longe fias fortitudo mea in auxilium meum festina 20(21-21) erue a gladio animam meam de manu canis solitariam meam 21(21-22) salva me ex ore leonis et de cornibus unicornium exaudi me 22(21-23) narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te 23(21-24) qui timetis Dominum laudate eum omne semen Iacob glorificate eum 24(21-25) et metuite eum universum semen Israhel quoniam non dispexit neque contempsit modestiam pauperis et non abscondit faciem suam ab eo et cum clamaret ad eum audivit 25(21-26) apud te laus mea in ecclesia multa vota mea reddam in conspectu timentium eum 26(21-27) comedent mites et saturabuntur laudabunt Dominum quaerentes eum vivet cor vestrum in sempiternum 27(21-28) recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae et adorabunt coram eo universae cognationes gentium 28(21-29) quia Domini est regnum et dominabitur gentibus 29(21-30) comederunt et adoraverunt omnes pingues terrae ante faciem eius curvabunt genu universi qui descendunt in pulverem 30(21-31) et anima eius ipsi vivet semen serviet ei 31(21-32) narrabitur Domino in generatione venient et adnuntiabunt iustitias eius populo qui nascetur quas fecit |