Psalmi 81
Psalm 81 Latin
1(80-2) laudate Deum fortitudinem nostram iubilate Deo Iacob

2(80-3) adsumite carmen et date tympanum citharam decoram cum psalterio

3(80-4) clangite in neomenia bucina et in medio mense die sollemnitatis nostrae

4(80-5) quia legitimum Israhel est et iudicium Dei Iacob

5(80-6) testimonium in Ioseph posuit cum egrederetur terra Aegypti labium quod nesciebam audivi

6(80-7) amovi ab onere umerum eius manus eius a cofino recesserunt

7(80-8) in tribulatione invocasti et erui te exaudivi te in abscondito tonitrui probavi te super aquam Contradictionis semper

8(80-9) audi populus meus et contestor te Israhel si audieris me

9(80-10) non sit in te deus alienus et non adores deum peregrinum

10(80-11) ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud

11(80-12) et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non credidit mihi

12(80-13) et dimisi eum in pravitate cordis sui ambulabunt in consiliis suis

13(80-14) utinam populus meus audisset me Israhel in viis meis ambulasset

14(80-15) quasi nihilum inimicos eius humiliassem et super hostes eorum vertissem manum meam

15(80-16) qui oderunt Dominum negabunt eum et erit tempus eorum in saeculo

16(80-17) et cibavit eos de adipe frumenti et de petra mellis saturavit eos

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Psalm 80
Top of Page
Top of Page