James 3 Latin 1nolite plures magistri fieri fratres mei scientes quoniam maius iudicium sumitis
2in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus
3si autem equorum frenos in ora mittimus ad consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimus
4ecce et naves cum magnae sint et a ventis validis minentur circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit
5ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit
6et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna
7omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humana
8linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum plena veneno mortifero
9in ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt
10ex ipso ore procedit benedictio et maledictio non oportet fratres mei haec ita fieri
11numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam
12numquid potest fratres mei ficus olivas facere aut vitis ficus sic neque salsa dulcem potest facere aquam 13quis sapiens et disciplinatus inter vos ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae 14quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem 15non est ista sapientia desursum descendens sed terrena animalis diabolica 16ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus pravum 17quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione 18fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem |