Job 26
Job 26 Latin
1respondens autem Iob dixit

2cuius adiutor es numquid inbecilli et sustentas brachium eius qui non est fortis

3cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet sapientiam et prudentiam tuam ostendisti plurimam

4quem docere voluisti nonne eum qui fecit spiramen tuum

5ecce gigantes gemunt sub aquis et qui habitant cum eis

6nudus est inferus coram illo et nullum est operimentum perditioni

7qui extendit aquilonem super vacuum et adpendit terram super nihili

8qui ligat aquas in nubibus suis ut non erumpant pariter deorsum

9qui tenet vultum solii sui et expandit super illud nebulam suam

10terminum circumdedit aquis usque dum finiantur lux et tenebrae

11columnae caeli contremescunt et pavent ad nutum eius

12in fortitudine illius repente maria congregata sunt et prudentia eius percussit superbum

13spiritus eius ornavit caelos et obsetricante manu eius eductus est coluber tortuosus

14ecce haec ex parte dicta sunt viarum eius et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Job 25
Top of Page
Top of Page