Job 27
Job 27 Latin
1addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit

2vivit Deus qui abstulit iudicium meum et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam

3quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meis

4non loquentur labia mea iniquitatem nec lingua mea meditabitur mendacium

5absit a me ut iustos vos esse iudicem donec deficiam non recedam ab innocentia mea

6iustificationem meam quam coepi tenere non deseram nec enim reprehendit me cor meum in omni vita mea

7sit ut impius inimicus meus et adversarius meus quasi iniquus

8quae enim spes est hypocritae si avare rapiat et non liberet Deus animam eius

9numquid clamorem eius Deus audiet cum venerit super illum angustia

10aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore

11docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat nec abscondam

12ecce vos omnes nostis et quid sine causa vana loquimini

13haec est pars hominis impii apud Deum et hereditas violentorum quam ab Omnipotente suscipient

14si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur pane

15qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu et viduae illius non plorabunt

16si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta

17praeparabit quidem sed iustus vestietur illis et argentum innocens dividet

18aedificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit umbraculum

19dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos et nihil inveniet

20adprehendit eum quasi aqua inopia nocte opprimet eum tempestas

21tollet eum ventus urens et auferet et velut turbo rapiet eum de loco suo

22et mittet super eum et non parcet de manu eius fugiens fugiet

23stringet super eum manus suas et sibilabit super illum intuens locum eius

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Job 26
Top of Page
Top of Page