Proverbia 9
Proverbs 9 Latin
1sapientia aedificavit sibi domum excidit columnas septem

2immolavit victimas suas miscuit vinum et proposuit mensam suam

3misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis

4si quis est parvulus veniat ad me et insipientibus locuta est

5venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis

6relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae

7qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit impium generat maculam sibi

8noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et diliget te

9da sapienti et addetur ei sapientia doce iustum et festinabit accipere

10principium sapientiae timor Domini et scientia sanctorum prudentia

11per me enim multiplicabuntur dies tui et addentur tibi anni vitae

12si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor solus portabis malum

13mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil omnino sciens

14sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis loco

15ut vocaret transeuntes viam et pergentes itinere suo

16quis est parvulus declinet ad me et vecordi locuta est

17aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suavior

18et ignoravit quod gigantes ibi sint et in profundis inferni convivae eius

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Proverbs 8
Top of Page
Top of Page