Psalm 48 Latin 1(47-1) canticum psalmi filiorum Core (47-2) magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto suo 2(47-3) specioso germini gaudio universae terrae monti Sion lateribus aquilonis civitatulae regis magni 3(47-4) Deus in domibus eius agnitus est in auxiliando 4(47-5) quia ecce reges congregati sunt venerunt simul 5(47-6) ipsi videntes sic obstipuerunt conturbati sunt admirati sunt 6(47-7) horror possedit eos ibi dolor quasi parturientis 7(47-8) in vento uredinis confringes naves maris 8(47-9) sicut audivimus ita vidimus in civitate Dei exercituum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam usque in aeternum semper 9(47-10) aestimavimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui 10(47-11) secundum nomen tuum Deus sic laus tua usque ad extremum terrae iustitia repleta est dextera tua 11(47-12) laetetur mons Sion exultent filiae Iudae propter iudicia tua 12(47-13) circumdate Sion et circumite eam numerate turres eius 13(47-14) ponite cor vestrum in moenibus separate palatia eius ut narretis in generatione novissima 14(47-15) quia ipse Deus Deus noster in saeculum et in perpetuum ipse erit dux noster in morte |