Psalm 92 Latin 1(91-1) psalmus cantici in die sabbati (91-2) bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime 2(91-3) ad adnuntiandam mane misericordiam tuam et fidem tuam in nocte 3(91-4) in decacordo et in psalterio in cantico in cithara 4(91-5) quoniam laetificasti me Domine in opere tuo in facturis manuum tuarum laudabo 5(91-6) quam magnificata sunt opera tua Domine satis profundae factae sunt cogitationes tuae 6(91-7) vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget istud 7(91-8) germinaverunt impii quasi faenum et floruerunt omnes qui operantur iniquitatem ut contererentur usque in sempiternum 8(91-9) tu autem Excelsus in aeternum Domine 9(91-10) ecce enim inimici tui Domine ecce inimici tui peribunt et dissipabuntur omnes qui operantur iniquitatem 10(91-11) et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum et senecta mea in oleo uberi 11(91-12) et dispiciet oculus meus eos qui insidiantur mihi de his qui consurgunt adversum me malignantibus audit auris mea 12(91-13) iustus ut palma florebit ut cedrus in Libano multiplicabitur 13(91-14) transplantati in domo Domini in atriis Dei nostri germinabunt 14(91-15) adhuc fructificabunt in senectute pingues et frondentes erunt 15(91-16) adnuntiantes quia rectus Dominus fortitudo mea et non est iniquitas in eo |