Psalmi 91
Psalm 91 Latin
1(90-1) qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur

2(90-2) dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam in eum

3(90-3) quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum

4(90-4) in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis

5(90-5) scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno

6(90-6) a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie

7(90-7) cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit

8(90-8) verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes

9(90-9) tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum

10(90-10) non accedet ad te malum et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo

11(90-11) quia angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis

12(90-12) in manibus portabunt te ne forte offendat ad lapidem pes tuus

13(90-13) super aspidem et basiliscum calcabis conculcabis leonem et draconem

14(90-14) quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum

15(90-15) invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo

16(90-16) longitudine dierum implebo illum et ostendam ei salutare meum

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Psalm 90
Top of Page
Top of Page