Exodus 2 Latin 1egressus est post haec vir de domo Levi accepta uxore stirpis suae
2quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus
3cumque iam celare non posset sumpsit fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto ripae fluminis
4stante procul sorore eius et considerante eventum rei 5ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei quae cum vidisset fiscellam in papyrione misit unam e famulis suis et adlatam 6aperiens cernensque in ea parvulum vagientem miserta eius ait de infantibus Hebraeorum est 7cui soror pueri vis inquit ut vadam et vocem tibi hebraeam mulierem quae nutrire possit infantulum 8respondit vade perrexit puella et vocavit matrem eius 9ad quam locuta filia Pharaonis accipe ait puerum istum et nutri mihi ego tibi dabo mercedem tuam suscepit mulier et nutrivit puerum adultumque tradidit filiae Pharaonis 10quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen eius Mosi dicens quia de aqua tuli eum 11in diebus illis postquam creverat Moses egressus ad fratres suos vidit adflictionem eorum et virum aegyptium percutientem quendam de Hebraeis fratribus suis 12cumque circumspexisset huc atque illuc et nullum adesse vidisset percussum Aegyptium abscondit sabulo 13et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes dixitque ei qui faciebat iniuriam quare percutis proximum tuum 14qui respondit quis constituit te principem et iudicem super nos num occidere me tu dicis sicut occidisti Aegyptium timuit Moses et ait quomodo palam factum est verbum istud 15audivitque Pharao sermonem hunc et quaerebat occidere Mosen qui fugiens de conspectu eius moratus est in terra Madian et sedit iuxta puteum 16erant sacerdoti Madian septem filiae quae venerunt ad hauriendas aquas et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui 17supervenere pastores et eiecerunt eas surrexitque Moses et defensis puellis adaquavit oves earum 18quae cum revertissent ad Raguhel patrem suum dixit ad eas cur velocius venistis solito 19responderunt vir aegyptius liberavit nos de manu pastorum insuper et hausit aquam nobiscum potumque dedit ovibus 20at ille ubi est inquit quare dimisistis hominem vocate eum ut comedat panem 21iuravit ergo Moses quod habitaret cum eo accepitque Sefforam filiam eius 22quae peperit filium quem vocavit Gersam dicens advena fui in terra aliena 23post multum temporis mortuus est rex Aegypti et ingemescentes filii Israhel propter opera vociferati sunt ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus 24et audivit gemitum eorum ac recordatus foederis quod pepigerat cum Abraham et Isaac et Iacob 25respexit filios Israhel et cognovit eos |