Genesis 37
Genesis 37 Latin
1habitavit autem Iacob in terra Chanaan in qua peregrinatus est pater suus 2et hae sunt generationes eius Ioseph cum sedecim esset annorum pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer et erat cum filiis Balae et Zelphae uxorum patris sui accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo 3Israhel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos eo quod in senectute genuisset eum fecitque ei tunicam polymitam 4videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur oderant eum nec poterant ei quicquam pacificum loqui

5accidit quoque ut visum somnium referret fratribus quae causa maioris odii seminarium fuit 6dixitque ad eos audite somnium meum quod vidi 7putabam ligare nos manipulos in agro et quasi consurgere manipulum meum et stare vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum 8responderunt fratres eius numquid rex noster eris aut subiciemur dicioni tuae haec ergo causa somniorum atque sermonum invidiae et odii fomitem ministravit

9aliud quoque vidit somnium quod narrans fratribus ait vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me 10quod cum patri suo et fratribus rettulisset increpavit eum pater et dixit quid sibi vult hoc somnium quod vidisti num ego et mater tua et fratres adorabimus te super terram 11invidebant igitur ei fratres sui pater vero rem tacitus considerabat

12cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sychem 13dixit ad eum Israhel fratres tui pascunt oves in Sycimis veni mittam te ad eos quo respondente 14praesto sum ait vade et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora et renuntia mihi quid agatur missus de valle Hebron venit in Sychem

15invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quaereret 16at ille respondit fratres meos quaero indica mihi ubi pascant greges 17dixitque ei vir recesserunt de loco isto audivi autem eos dicentes eamus in Dothain perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in Dothain

18qui cum vidissent eum procul antequam accederet ad eos cogitaverunt illum occidere 19et mutuo loquebantur ecce somniator venit 20venite occidamus eum et mittamus in cisternam veterem dicemusque fera pessima devoravit eum et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua 21audiens hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dicebat 22non interficiamus animam eius nec effundatis sanguinem sed proicite eum in cisternam hanc quae est in solitudine manusque vestras servate innoxias hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo 23confestim igitur ut pervenit ad fratres nudaverunt eum tunica talari et polymita 24miseruntque in cisternam quae non habebat aquam

25et sedentes ut comederent panem viderunt viatores Ismahelitas venire de Galaad et camelos eorum portare aromata et resinam et stacten in Aegyptum 26dixit ergo Iudas fratribus suis quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius 27melius est ut vendatur Ismahelitis et manus nostrae non polluantur frater enim et caro nostra est adquieverunt fratres sermonibus eius 28et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus extrahentes eum de cisterna vendiderunt Ismahelitis viginti argenteis qui duxerunt eum in Aegyptum

29reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum 30et scissis vestibus pergens ad fratres ait puer non conparet et ego quo ibo

31tulerunt autem tunicam eius et in sanguinem hedi quem occiderant tinxerunt 32mittentes qui ferrent ad patrem et dicerent hanc invenimus vide utrum tunica filii tui sit an non 33quam cum agnovisset pater ait tunica filii mei est fera pessima comedit eum bestia devoravit Ioseph 34scissisque vestibus indutus est cilicio lugens filium multo tempore 35congregatis autem cunctis liberis eius ut lenirent dolorem patris noluit consolationem recipere et ait descendam ad filium meum lugens in infernum et illo perseverante in fletu 36Madianei vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphar eunucho Pharaonis magistro militiae

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Genesis 36
Top of Page
Top of Page