Matthew 4 Latin 1tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diabolo
2et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit
3et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant
4qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei 5tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi 6et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum 7ait illi Iesus rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuum 8iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum 9et dixit illi haec tibi omnia dabo si cadens adoraveris me 10tunc dicit ei Iesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies 11tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei 12cum autem audisset quod Iohannes traditus esset secessit in Galilaeam 13et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nepthalim 14ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam 15terra Zabulon et terra Nepthalim via maris trans Iordanen Galilaeae gentium 16populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis 17exinde coepit Iesus praedicare et dicere paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum 18ambulans autem iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius mittentes rete in mare erant enim piscatores 19et ait illis venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum 20at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum 21et procedens inde vidit alios duos fratres Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua et vocavit eos 22illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum 23et circumibat Iesus totam Galilaeam docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo 24et abiit opinio eius in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui daemonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos 25et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanen |