Psalm 116 Latin 1(114-1) dilexi quoniam audies Domine vocem deprecationis meae 2(114-2) inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo 3(114-3) circumdederunt me funes mortis et munitiones inferni invenerunt me angustiam et dolorem repperi 4(114-4) et nomen Domini invocavi obsecro Domine salva animam meam 5(114-5) clemens Dominus et iustus et Deus noster misericors 6(114-6) custodit parvulos Dominus adtenuatus sum et salvavit me 7(114-7) revertere anima mea in requiem tuam quia Dominus reddet tibi 8(114-8) quia eruit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos ab offensa 9(114-9) deambulabo coram Domino in terris viventium 10(115-10) credidi propter quod locutus sum ego adflictus sum nimis 11(115-11) ego dixi in stupore meo omnis homo mendacium 12(115-12) quid reddam Domino pro omnibus quae tribuit mihi 13(115-13) calicem salutis accipiam et nomen Domini invocabo 14(115-14) vota mea Domino reddam coram omni populo eius 15(115-15) gloriosa in conspectu Domini mors sanctorum eius 16(115-16) obsecro Domine quia ego servus tuus ego servus tuus filius ancillae tuae dissolvisti vincula mea 17(115-17) tibi immolabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo 18(115-18) vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius 19(115-19) in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem alleluia |