Song of Solomon 1 Latin 11 2(1-1) osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua vino 3(1-2) fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulae dilexerunt te 4(1-3) trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua exultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te 5(1-4) nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula Cedar sicut pelles Salomonis 6(1-5) nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi 7(1-6) indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum 8(1-7) si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post vestigia gregum et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum 9(1-8) equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te amica mea 10(1-9) pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut monilia 11(1-10) murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento 12(1-11) dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum 13(1-12) fasciculus murrae dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur 14(1-13) botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi 15(1-14) ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui columbarum 16(1-15) ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster floridus 17(1-16) tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina |