Ad Corinthios I 4
1 Corinthians 4 Latin
1sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei 2hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur 3mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano die sed neque me ipsum iudico 4nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum qui autem iudicat me Dominus est 5itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo

6haec autem fratres transfiguravi in me et Apollo propter vos ut in nobis discatis ne supra quam scriptum est unus adversus alterum infletur pro alio 7quis enim te discernit quid autem habes quod non accepisti si autem accepisti quid gloriaris quasi non acceperis

8iam saturati estis iam divites facti estis sine nobis regnastis et utinam regnaretis ut et nos vobiscum regnaremus 9puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus 10nos stulti propter Christum vos autem prudentes in Christo nos infirmi vos autem fortes vos nobiles nos autem ignobiles 11usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus 12et laboramus operantes manibus nostris maledicimur et benedicimus persecutionem patimur et sustinemus 13blasphemamur et obsecramus tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsima usque adhuc

14non ut confundam vos haec scribo sed ut filios meos carissimos moneo 15nam si decem milia pedagogorum habeatis in Christo sed non multos patres nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui 16rogo ergo vos imitatores mei estote 17ideo misi ad vos Timotheum qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino qui vos commonefaciat vias meas quae sunt in Christo sicut ubique in omni ecclesia doceo 18tamquam non venturus sim ad vos sic inflati sunt quidam 19veniam autem cito ad vos si Dominus voluerit et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt sed virtutem 20non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute 21quid vultis in virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
1 Corinthians 3
Top of Page
Top of Page