Isaias 32
Isaiah 32 Latin
1ecce in iustitia regnabit rex et principes in iudicio praeerunt

2et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petrae prominentis in terra deserta

3non caligabunt oculi videntium et aures audientium diligenter auscultabunt

4et cor stultorum intelleget scientiam et lingua balborum velociter loquetur et plane

5non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps neque fraudulentus appellabitur maior

6stultus enim fatua loquetur et cor eius faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat

7fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loqueretur pauper iudicium

8princeps vero ea quae digna sunt principe cogitavit et ipse super duces stabit

9mulieres opulentae surgite et audite vocem meam filiae confidentes percipite auribus eloquium meum

10post dies et annum et vos conturbabimini confidentes consummata est enim vindemia collectio ultra non veniet

11obstupescite opulentae conturbamini confidentes exuite vos et confundimini accingite lumbos vestros

12super ubera plangite super regione desiderabili super vinea fertili

13super humum populi mei spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis

14domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum gaudium onagrorum pascua gregum

15donec effundatur super nos spiritus de excelso et erit desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabitur

16et habitabit in solitudine iudicium et iustitia in Chermel sedebit

17et erit opus iustitiae pax et cultus iustitiae silentium et securitas usque in sempiternum

18et sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta

19grando autem in descensione saltus et humilitate humiliabitur civitas

20beati qui seminatis super omnes aquas inmittentes pedem bovis et asini

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Isaiah 31
Top of Page
Top of Page