Isaiah 33 Latin 1vae qui praedaris nonne et ipse praedaberis et qui spernis nonne et ipse sperneris cum consummaveris depraedationem depraedaberis cum fatigatus desiveris contemnere contemneris 2Domine miserere nostri te expectavimus esto brachium eorum in mane et salus nostra in tempore tribulationis 3a voce angeli fugerunt populi ab exaltatione tua dispersae sunt gentes 4et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur brucus velut cum fossae plenae fuerint de eo 5magnificatus est Dominus quoniam habitavit in excelso implevit Sion iudicio et iustitia 6et erit fides in temporibus tuis divitiae salutis sapientia et scientia timor Domini ipse thesaurus eius 7ecce videntes clamabunt foris angeli pacis amare flebunt 8dissipatae sunt viae cessavit transiens per semitam irritum factum est pactum proiecit civitates non reputavit homines 9luxit et elanguit terra confusus est Libanus et obsorduit et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan et Carmelus 10nunc consurgam dicit Dominus nunc exaltabor nunc sublevabor 11concipietis ardorem parietis stipulam spiritus vester ut ignis vorabit vos 12et erunt populi quasi de incendio cinis spinae congregatae igni conburentur 13audite qui longe estis quae fecerim et cognoscite vicini fortitudinem meam 14conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor hypocritas quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis 15qui ambulat in iustitiis et loquitur veritates qui proicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere qui obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum 16iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas eius panis ei datus est aquae eius fideles sunt 17regem in decore suo videbunt oculi eius cernent terram de longe 18cor tuum meditabitur timorem ubi est litteratus ubi legis verba ponderans ubi doctor parvulorum 19populum inpudentem non videbis populum alti sermonis ita ut non possis intellegere disertitudinem linguae eius in quo nulla est sapientia 20respice Sion civitatem sollemnitatis nostrae oculi tui videbunt Hierusalem habitationem opulentam tabernaculum quod nequaquam transferri poterit nec auferentur clavi eius in sempiternum et omnes funiculi eius non rumpentur 21quia solummodo ibi magnificus Dominus noster locus fluviorum rivi latissimi et patentes non transibit per eum navis remigum neque trieris magna transgredietur eum 22Dominus enim iudex noster Dominus legifer noster Dominus rex noster ipse salvabit nos 23laxati sunt funiculi tui sed non praevalebunt sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas tunc dividentur spolia praedarum multarum claudi diripient rapinam 24nec dicet vicinus elangui populus qui habitat in ea auferetur ab eo iniquitas |