Job 11 Latin 1respondens autem Sophar Naamathites dixit 2numquid qui multa loquitur non et audiet aut vir verbosus iustificabitur 3tibi soli tacebunt homines et cum ceteros inriseris a nullo confutaberis 4dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in conspectu tuo 5atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi 6ut ostenderet tibi secreta sapientiae et quod multiplex esset lex eius et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tua 7forsitan vestigia Dei conprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem repperies 8excelsior caelo est et quid facies profundior inferno et unde cognosces 9longior terrae mensura eius et latior mari 10si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis contradicet ei 11ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne considerat 12vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri se liberum natum putat 13tu autem firmasti cor tuum et expandisti ad eum manus tuas 14si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia 15tum levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis 16miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum quae praeterierint recordaberis 17et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam et cum te consumptum putaveris orieris ut lucifer 18et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus dormies 19requiesces et non erit qui te exterreat et deprecabuntur faciem tuam plurimi 20oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animae |