Job 12
Job 12 Latin
1respondens autem Iob dixit

2ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia

3et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim haec quae nostis ignorat

4qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas

5lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum

6abundant tabernacula praedonum et audacter provocant Deum cum ipse dederit omnia in manibus eorum

7nimirum interroga iumenta et docebunt te et volatilia caeli et indicabunt tibi

8loquere terrae et respondebit tibi et narrabunt pisces maris

9quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit

10in cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis

11nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem

12in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia

13apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet consilium et intellegentiam

14si destruxerit nemo est qui aedificet et si incluserit hominem nullus est qui aperiat

15si continuerit aquas omnia siccabuntur et si emiserit eas subvertent terram

16apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et decipientem et eum qui decipitur

17adducit consiliarios in stultum finem et iudices in stuporem

18balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum

19ducit sacerdotes inglorios et optimates subplantat

20commutans labium veracium et doctrinam senum auferens

21effundit despectionem super principes et eos qui oppressi fuerant relevans

22qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis

23qui multiplicat gentes et perdet eas et subversas in integrum restituet

24qui inmutat cor principum populi terrae et decipit eos ut frustra incedant per invium

25palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Job 11
Top of Page
Top of Page