Secundum Ioannem 17
John 17 Latin
1haec locutus est Iesus et sublevatis oculis in caelum dixit Pater venit hora clarifica Filium tuum ut Filius tuus clarificet te 2sicut dedisti ei potestatem omnis carnis ut omne quod dedisti ei det eis vitam aeternam 3haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Iesum Christum 4ego te clarificavi super terram opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam 5et nunc clarifica me tu Pater apud temet ipsum claritatem quam habui priusquam mundus esset apud te

6manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo tui erant et mihi eos dedisti et sermonem tuum servaverunt 7nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi abs te sunt 8quia verba quae dedisti mihi dedi eis et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti 9ego pro eis rogo non pro mundo rogo sed pro his quos dedisti mihi quia tui sunt 10et mea omnia tua sunt et tua mea sunt et clarificatus sum in eis 11et iam non sum in mundo et hii in mundo sunt et ego ad te venio Pater sancte serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi ut sint unum sicut et nos 12cum essem cum eis ego servabam eos in nomine tuo quos dedisti mihi custodivi et nemo ex his perivit nisi filius perditionis ut scriptura impleatur

13nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo ut habeant gaudium meum impletum in semet ipsis 14ego dedi eis sermonem tuum et mundus odio eos habuit quia non sunt de mundo sicut et ego non sum de mundo 15non rogo ut tollas eos de mundo sed ut serves eos ex malo 16de mundo non sunt sicut et ego non sum de mundo 17sanctifica eos in veritate sermo tuus veritas est 18sicut me misisti in mundum et ego misi eos in mundum 19et pro eis ego sanctifico me ipsum ut sint et ipsi sanctificati in veritate

20non pro his autem rogo tantum sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me 21ut omnes unum sint sicut tu Pater in me et ego in te ut et ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misisti

22et ego claritatem quam dedisti mihi dedi eis ut sint unum sicut nos unum sumus 23ego in eis et tu in me ut sint consummati in unum et cognoscat mundus quia tu me misisti et dilexisti eos sicut me dilexisti 24Pater quos dedisti mihi volo ut ubi ego sum et illi sint mecum ut videant claritatem meam quam dedisti mihi quia dilexisti me ante constitutionem mundi

25Pater iuste et mundus te non cognovit ego autem te cognovi et hii cognoverunt quia tu me misisti 26et notum feci eis nomen tuum et notum faciam ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsis

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
John 16
Top of Page
Top of Page