John 2 Latin 1et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae et erat mater Iesu ibi
2vocatus est autem ibi et Iesus et discipuli eius ad nuptias
3et deficiente vino dicit mater Iesu ad eum vinum non habent
4et dicit ei Iesus quid mihi et tibi est mulier nondum venit hora mea
5dicit mater eius ministris quodcumque dixerit vobis facite
6erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum capientes singulae metretas binas vel ternas
7dicit eis Iesus implete hydrias aqua et impleverunt eas usque ad summum
8et dicit eis Iesus haurite nunc et ferte architriclino et tulerunt
9ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset ministri autem sciebant qui haurierant aquam vocat sponsum architriclinus
10et dicit ei omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est tu servasti bonum vinum usque adhuc
11hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eius 12post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius et ibi manserunt non multis diebus 13et prope erat pascha Iudaeorum et ascendit Hierosolyma Iesus 14et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas et nummularios sedentes 15et cum fecisset quasi flagellum de funiculis omnes eiecit de templo oves quoque et boves et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit 16et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc nolite facere domum Patris mei domum negotiationis 17recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est zelus domus tuae comedit me 18responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei quod signum ostendis nobis quia haec facis 19respondit Iesus et dixit eis solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud 20dixerunt ergo Iudaei quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc et tu tribus diebus excitabis illud 21ille autem dicebat de templo corporis sui 22cum ergo resurrexisset a mortuis recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Iesus 23cum autem esset Hierosolymis in pascha in die festo multi crediderunt in nomine eius videntes signa eius quae faciebat 24ipse autem Iesus non credebat semet ipsum eis eo quod ipse nosset omnes 25et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine ipse enim sciebat quid esset in homine |