Philippians 4 Latin 1itaque fratres mei carissimi et desiderantissimi gaudium meum et corona mea sic state in Domino carissimi 2Euhodiam rogo et Syntychen deprecor id ipsum sapere in Domino 3etiam rogo et te germane conpar adiuva illas quae mecum laboraverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis quorum nomina sunt in libro vitae 4gaudete in Domino semper iterum dico gaudete 5modestia vestra nota sit omnibus hominibus Dominus prope 6nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum 7et pax Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu 8de cetero fratres quaecumque sunt vera quaecumque pudica quaecumque iusta quaecumque sancta quaecumque amabilia quaecumque bonae famae si qua virtus si qua laus haec cogitate 9quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me haec agite et Deus pacis erit vobiscum 10gavisus sum autem in Domino vehementer quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire sicut et sentiebatis occupati autem eratis 11non quasi propter penuriam dico ego enim didici in quibus sum sufficiens esse 12scio et humiliari scio et abundare ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati 13omnia possum in eo qui me confortat 14verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae 15scitis autem et vos Philippenses quod in principio evangelii quando profectus sum a Macedonia nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti nisi vos soli 16quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis 17non quia quaero datum sed requiro fructum abundantem in rationem vestram 18habeo autem omnia et abundo repletus sum acceptis ab Epafrodito quae misistis odorem suavitatis hostiam acceptam placentem Deo 19Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu 20Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum amen 21salutate omnem sanctum in Christo Iesu salutant vos qui mecum sunt fratres 22salutant vos omnes sancti maxime autem qui de Caesaris domo sunt 23gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro amen |